Grapheme Y4

SCRIBO REVERSUM


Category Y (Writings, games, music)
Reading sS | mnhd | snaa
Modulation D7 (Complex glyphs)
Character ã
Font Glyph Basic 4 ⇩


Ideo. <sS>, cqi, "scritto"; det. <sS>, <sSA>, sXA>, cqai, cai, cqe-, cqyt-, cyt-, cqyt=, qual. cqyout, "scrivere", <sS>, caq, plur. cqoui, "scriba, maestro, autore"; ideo. <mnhd>, "strumenti da scrittura"; det. <snaa>, "tritare".
Ideo. <sS>, "text"; det. <sS>, "to write"; ideo. <mnhd>, "scribe's outfit"; det. <snaa>, "to ground fine".
Ideo. <sS>, "scriptum"; det. <sS>, "scribere"; ideo. <mnhd>, "scribae instrumenta"; det. <snaa>, "tritare". Horapollo I, XXXVIII: Aegyptias vero literas significantes, vel sacrum scribam vel finem, atramentum et cribrum et iuncum pingunt: Aegyptias quidem literas, quoniam his omnia apud Aegyptios scripta perficiantur, iunco enim scribunt neque alio quodam (instrumento); cribrum vero, quoniam cribrum, primum cum sit instrumentum panis conficiendi, ex iunco conficiatur; significant igitur unumquemque, qui habeat unde vivat, operam daturum literis, qui vero non habeat, alia arte usurum, unde et doctrina apud ipsos cbw vocatur, quod est, si vertatur, plenum nutrimentum; sacrum vero scribam, quoniam vitam et mortem hic dignoscat: est autem apud sacros scribas etiam liber sacer, qui vocatur ambryc, per quem iudicant de decumbente aegroto, utrum victurus sit necne, hoc ex decubitu aegroti indicantes; finem vero, quoniam siquis didicerit literas, certe in portum vitae tranquillum venturus sit, non amplius errans in vitae calamitatibus. COMM. Jablonski (...) confirmat doctrinam Aegyptiis cbw vocatam fuisse; quam vero Horapollo addit explicationem huius vocis, quasi significet plenum nutrimentum, si omnino vera sit, ad occultas Aegyptiorum scientias pertinere putat. Adnotat autem Te Water ad eum locum Trillerum (...) opinatum esse vocem cbw respondere Hebraeorum saabàa', qua saturitas significatur. DE LIBRO ambryc: Apud Hesychium ambrizein explicatur "medere in fanis", quod tamen de Pauw putat huc trahi non posse. Clem. Alex. Strom. VI, 4, inter Aegyptios sacerdotes recenset quoque Pastophoros, quorum erat cognoscere sex libros Hermeticos ad medicinam pertinentes (...) <<anatomicum, nosologicum, organologicum, pharmacologicum, ophthalmologicum, ultimumque gynaecologicum>>.