Ideo. <mD.wt>, "stalle"; fon. /mDw/ in <mDw>, myt, fem. my], met-, myt-, "dieci".
Ideo. <mD.wt>, "stables"; phon. /mDw/ in <mDw>, "ten".
Ideo. <mD.wt>, "stabula"; phon. /mDw/ in <mDw>, "decem".
Horapollo II, XXX: Linea recta una simul cum linea inflexa decem lineas planas significat.
COMM.: Locus videtur corruptus; Trebat. vertit: <<Linea lineae superimposita lineas decem planas significat>>. Mercerus: <<Recta linea simul cum altera superne inflexa decem planas lineas indicat>>; rectius, quoniam epikekammeny grammy est linea curvata, flexa. Pierius (...) libros omnes tam impressos quam manuscriptos quos inspexerit hoc loco dicit esse mendosos, manuscriptorum autem minus corruptos habere: <<Linea una recta, una cum altera superne sibi adscita linea vel * vel decem lineas planas significant>>; lineas autem has ita ducendas arbitratur, ut linea obliqua indicaverit alteram illam cui imponitur decies esse sumendam. De Pauw, secundum suam loci correctionem, vertit: <<Una linea recta cum altera inflexa, vel decem lineae, campestres (idest in plano degentes, campestria habitantes) denotant; eamque rationem probari quoque ait verbo "significant", quod ab una linea recta pendere nequeat. Sed obstare videtur capitis titulus, in quo decem linearum nullam mentionem factam videmus. Fortasse in capitis inscriptione legendum est: <<Quid significet linea inflexa>>, aut potius <<superimposita alteris>>, atque in ipso capite (...): <<Lineae rectae duae simul cum linea transversa iis imposita decem lineas planas significant>>, quod convenit cum iis quae de signis numerorum Aegyptiorum hieroglyphicis iam sunt cognita, in quibus numerus denarius scribitur linea curva, cuius extremitates deorsum sunt versae (...) sive duabus lineis cum tertia superiacente (...). Sin ea mutatio nimia videatur, itidem reiecta coniunctione y legendum erit "significat", pro "significant"; atque tunc descriptio convenit in figuram hieraticam atque demoticam numeri denarii (...). Neque tamen diffiteor lineas planas eam explicationem qua numerum denarium indicent vix admittere; quapropter recipienda fortasse erit Cl. Letronnii coniectura: <<aut decem, aut lineas planas significant>>, vel potius, quod me monet Cl. Reuvens: <<aut decem aut numeros planos>>, quod si sequi velimus, prior capituli pars, eadem ratione, quam supra indicavimus, monumentis Aegyptiacis confirmatur; posterior pars a Philippo fortasse aliove addita explicari quodammodo posse videtur ex Graecorum numeros scribendi ratione, secundum quam numerum quem quinquies multiplicatum volebant literae p, quae ab ipso numeri denarii hieroglyphico non differt, inscribere solebant; tales autem numeri recte dicuntur plani, qui ita a Theone Smyrn. de Arithm. 18 describuntur: <<qui duobus numeris multiplicantur, instar longitudinis et latitudinis>>.