Det. <Snw>, "circuito"; det., ideo. <rn>, ran, ren-, ren=, "nome".
Det. <Snw>, "circuit"; det., ideo. <rn>, "name".
Det. <Snw>, "circuitus"; det., ideo. <rn>, "nomen".
Horapollo I, LIX: Regem vero potentissimum significantes serpentem pingunt in orbis figuram figuratum, cuius caudam ori imponunt; nomen vero regis in medio volutu scribunt, aenigmatice significantes se scribere regem orbi imperare; nomen autem serpentis apud Aegyptios est meici.
DE MEISI: Bochart. (...) vocem hanc derivandam censet ab Hebraeorum naaqhàas, litera m in n mutata. Scaliger (...) legendum putat neici eoque nomine significari apud Coptos tac epagomenac. Salmasius (...) lectionem vulgatam contra Scaligerum defendit dicens eo nomine vocari serpentem ore caudam apprehendentem ex mei, qua (Coptice, nr) caudam indicari putat, et ci, idest capere (<jTj>). Jablonski (...) vocem "mei" talem significationem habere negat, sed scribendum conicit meci, vel Coptice mehci, quod significat "complementum capiens" (a meh plenum, plenitudo, et ci, capere), eoque nomine ab Aegyptiis dictum fuisse annum cui quinque epagomenae essent additae (...). Seyffarth (...) ex sua nominis meici interpretatione anguem refert ad Isidem (my-Ici, idest dilecta Isidis), idest Lunam, et Venerem planetas.
LXI: Rursus vero regem orbis dominum intelligentes et indicantes, ipsum quidem serpentem pingunt, in medio vero ipsius domum magnam ostendunt (...).