Det. umidità climatica, <jd.t>, <jAd.t>, iw], "rugiada"; <Sny.t>, "temporale".
Det. rain, <jd.t>, "dew"; <Sny.t>, "rain-storm".
Det. humorem coelestem, <jd.t>, <jAd.t>, "ros"; <Sny.t>, "imbres".
Horapollo I, XXXVII: Insitutionem vero scribentes, coelum rorem emittens pingunt, indicantes quod, veluti ros decidens ad omnes plantas perveniat et, quae natura comparatae sint ut molliri non possint, molliat, quae vero durae maneant, non possit in iis idem atque in reliquis efficere, sic et in hominibus institutio omnibus communis sit, quam, qui bono ingenio sit praeditus, veluti rorem arripiat, indocilis vero non possit hoc facere.
COMM.: In Aegypto, ubi pluviae sunt rarissimae, in earum locum succedit ros, quando Nilus non exundat, cf. Theophr. Hist. Plant. VIII 6: <<In Aegypto et Babylone et Bactris, quibus in regionibus aut minime aut raro pluit, ros omnia alit>> (...). Champollion (...) edidit symbolum dei Thoth Trismegisti, quale in plurimis aedibus sacris Aegyptiorum conspicitur: constat autem illud symbolum globo rubro colore picto alique instructo deorsum versis variisque coloribus distinctis; Uraei duo, supremae potestatis insignia, pendent ab utraque parte a globo eo, in capitibus ornati symbolis imperii regionis superioris et inferioris; denique ab inferiori globi parte descendunt tres parvorum triangulorum series, qui singuli se invicem tangunt; his triangulis Vir Doct. putat aut lumen indicari aut rorem per quem secundum Horapoll. doctrina atque scientia significata fuit, quae omnis ad deum Thoth Trismegistum referebatur.