Ideog. <srq.t>, <DAr.t>, [ly, "scorpione", "Selchis", dea scorpione.
Ideog. <srq.t>, "Serqet", scorpion-goddess.
Ideog. <srq.t>, "Selchis", dea scorpii figuram habens.
Horapollo II, XXXV: Hominem inimicum cum alter pari pugnantem significare volentes, scorpium et crocodilum pingunt: alter enim alterum occidit; si vero adversarium et interfectorem alterius indicant, crocodilum pingunt, aut scorpium: sed si quidem celeriter interficientem, crocodilum pingunt, si vero tarde interficientem, scorpium, ob difficilem eius motum.
COMM.: de Pauw recte iudicasse videtur, qui docuit quoque crocodilum hic non indicari fluvialem sed terrestrem; viros enim doctos minus recte locum Aeliani de Nat. Anim. II 33 huc advocare, cum ibi non dicatur crocodilum mori scorpio ex se orto, sed mortuo crocodilo scorpium ex eius cadavere venenatum prodire. Quod autem de inimicitia inter crocodilum illum fluvialem et scorpium absurdum sit, recte explicabitur, si de crocodilo terrestri accipiatur, de quo idem Aelian. I 58 et XVI 6, Plinius Hist Nat XXVIII 8. Crocodilus iste fortasse ad stellionum genus referri potest, quos scorpiis maxime adversarios esse tradunt Aelian. de Nat. Anim. VI 22; Plinius Hist Nat XXIX 4. Dea Aegyptiorum Selk (<srq.t>) capiti impositum habet scorpium caudam erigentem eiusdemque deae symbolum hoc animal vocat Champoll. (...). Inimicitiae significationem scorpio inesse docet Achmet, Oneirocr. 162: <<scorpius de inimico pravo et vili dicitur>>. De Goulianof (...) celeriter interficientem vel vincentem per crocodilum indicatum dicit quoniam voces Kharouki, crocodilus, Khoh, provocare, et KhOlem, celerem esse, ab eadem littera Kh incipiant; contra tarde interficientem vel vincentem per scorpium Coptice [ly vocatum quoniam [ro, victoria, et [nau, lentum, tardum esse, omnes primam literam habeant [. (...). Apud Seyffarth. (...) scorpius Martis et Saturni planetarum symbolum dicitur.