à

Grapheme L2

APIS


Category L (Invertebrates and lesser animals)
Reading bjt
Modulation D5a (4 quarters rounded elements mixed to non rounded elements)
Character à
Font Glyph Basic 2 ⇩


Det. <bjt>, "ape", "miele"; fon. /bjt/ in <bjty>, "Re del Basso Egitto".
Det. <bjt>, "bee", "honey"; phon. /bjt/ in <bjty>, "King of Lower Egypt".
Det. <bjt>, "apis", "mel"; phon. /bjt/ in <bjty>, "Rex Aegypti Citerioris". Horapollo I, LXII: Populum regi oboedientem significantes, apem pingunt: etenim solum reliquorum animalium regem habet, cui reliqua apium obsequatur multitudo, veluti et homines oboediunt regi; significant vero ex apis (+++) ex aculei animalis vi (+++) utilem simul et firmum esse in (+++) et administratione. COMM.: Ex hoc Horapollinis capite Champollion explicavit apem, regem significantibus, praecedere solet pronomina regum; quibus igitur significari putabat regem populi oboedientis (...). Diversam apis in hieroglyphicis significationem memoravit Amm. Marcell. XVII: <<perque speciem apis mella conficientis indicant regem: moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his signis ostendentes>>. Atque hanc interpretationem postea admisit Champollion statuens apem in ea phrasi addi tamquam signum determinativum vocis couten (<ny-sw.t>, nr), qua rex indicatur (...). Alia quoque ratione Aegyptios in hieroglyphicis regem indicasse auctor est Plutarch. de Iside et Osiride 36: <<ficus folio regem ac meridionale mundi clima pingunt interpretanturque folium ficus irrigationem et foetationem omnium: videturque natura simile genitali membro>>: ad quem locum Wyttenb. regem Osiridem intelligendum et pro "ficus folio" (Graece ;rion) fortasse "iunci genus", "palustris herba" (Graece ;ruon) legendum esse adnotavit.