¿

Grapheme L1

FIO


Category L (Invertebrates and lesser animals)
Reading xpr
Modulation B2 (2 quarters in column)
Character ¿
Font Glyph Basic 2 ⇩


Ideo. in <xprr>, "scarabeo stercorario", fon. /xpr/ in <xpr>, swpi, qual. sop, "divenire", "accadere".
Ideo. in <xprr>, "dung-beetle", phon. /xpr/ in <xpr>, "to become".
Ideo. in <xprr>, "scarabaeus sacer", phon. /xpr/ in <xpr>, "fieri". Horapollo I, X: Ab uno genitum vero significantes, aut generationem aut patrem aut mundum aut virum, scarabaeum pingunt: ab uno genitum quidem, quod per se gignatur animal, a foemina non in utero gestatum, nam generatio eius ex uno parente, talis est: quando mas vult prolem procreare, bovis fimum nactus, format pilae similem, instar mundi, figuram, quam ex posterioribus partibus volvens ab ortu ad occasum, ipse versus ortum spectat ut efficiat mundi figuram; ipse enim mundus a subsolano ad Africum fertur, astrorum vero cursus ab Africo ad subsolanum: hanc igitur pilam defodiens in terram deponit in dies viginti et octo, in quibus etiam luna diebus duodecim signa Zodiaci ambit, sub qua permanens, generatur scarabaeorum genus; nono vero et vigesimo die aperiens pilam in aquam proicit (hunc enim diem putat coniunctionis esse lunae et solis, et praeterea generationis mundi) qua aperta in aqua, animalia exeunt, nempe scarabaei; generationem vero, ob ante dictam causam; patrem vero, quod ex solo patre originem habeat scarabaeus; mundum vero, quoniam mundo similem generationem faciat; virum vero, quia femineum genus ipsis non nascatur. Sunt vero et scarabaeorum species tres: prima quidem felis formam habens et radiata, quam et soli dicarunt ob symbolum; dicunt enim marem felem commutare pupillas secundum solis cursum: nam extenduntur quidem mane ad Dei ortum, rotundae vero fiunt medio die, minores vero videntur sole occasuro; quam ob rem etiam Heliopoli statua Dei felis formam habet; habet autem quivis scarabaeus etiam digitos triginta, propter triginta dies mensis, quibus sol exoriens suum cursum perficit; secunda vero species bicornis est et tauri formam habens, quae etiam lunae consecrata est, unde etiam coelestem taurum, elevationem Deae huius esse dicunt filii Aegyptiorum; tertia vero unicornis est et peculiarem formam habet, quam ad Mercurium referri putarunt, veluti etiam Ibis avis Mercurio sacra est. COMM.: Videntur haec Gnosticorum potius quam Aegyptiorum. Ex Valentinianorum doctrina Deus Supremus, Buthos, una cum Ennoea (quae et Charis, Sige et Arreton vocatur) creavit plures aeones, quorum primus fuit Nus (= mens): <<hunc Nun etiam "unigenitum" vocant, et "patrem", et "originem omnium">>, per scarabaeum expressas fuisse statuerit Horapollo, quoniam Phtha Thore (sol mundi incorporei), qui et ipse ex Aegyptiorum sententia, prorsus ac Nous Valentinianorum, ex summo numine (Amone) et ex principio generationis feminino (Neith: cf. Proclus "in Timaeum" I; Plutarchus "De Iside et Osiride" cap. 9, inscriptionem referunt statuae Minervae Saiticae: <<quae sunt et quae erunt et quae fuerunt, ego sum: chitona meum nemo revelavit: quem ego fructum genui, sol fuit>>) creatus fuerit, per scarabaeum indicabatur (...). Praeterea Christus, qui per excellentiam vocatur "unigenitus" saepissime in monumentis Gnosticis per scarabaeum significatur, cfr. Matter, Hist. Gnostic., Explic., Tab. II B 1 pag. 40. Quin et ipsi Patres Ecclesiastici Christum vocarunt Scarabaeum, cf. S. Ambrosius "in Luc." Lib. X n. 118: <<Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem>> (illud eo lubentius fecere Patres Ecclesiastici, quoniam prophetae Habacuc cap. II vs. 11, quo Christum significari censebant, interpretes Alexandrini reddiderant: <<et scarabaeus ligneus praedicabit ista>>). DE VIRILITATE SCARABAEI: Cf. Aelianus X, 15: <<Aegyptii milites anulos scarabaeo insculptos gerebant, significante legislatore oportere eos usque quaque viros esse pro patria pugnantes, scarabaeo quoque feminina natura carente>>. DE TRIGINTA DIGITIS SCARABAEORUM: aut enim, quod proprium est omnium scarabaeorum, Horapollo hic scarabaeorum tantum qui dicuntur pilulariorum descriptioni addit, aut "scarabaeus" hoc loco intelligendum est de scarabaeo pilulario, qui proprie ita vocatur (...). "Digiti" fortasse dicuntur articuli, quales unusquisque pes quinque habet, qui, si computantur, numerum 30 efficiunt. DE SCARABAEIS BICORNIBUS: Sunt hi Graece dicti "karaboi", scarabaei tauri, vel etiam "Lucani" Plinio dicti. Secundum Horapollinem Lunae sive potius deo Luno erant dicati, cf. Herod. III, 28, qui refert Apin taurum Luno sacrum in lingua habuisse scarabaeum. DE STATUA SOLIS FELIFORMI: Solis imago feliformis quantum scio nondum fuit reperta. An forte confudit Solem cum dea Bubasti, cuius statua felis capite effingi solet? (...) Seyffarth felem tantum masculam Soli sacram fuisse conicit, cum felis feminina Veneris et Lunae symbolum fuerit. "tertia vero unicornis est et peculiarem formam habet": verisimilitudinem saltem aliquam habere videtur coniectura Cuperi (...) legentis pro "peculiari" (idiomorvoc) "ibiformem" (ibiomorvoc) (...). Primum genus felem refert, et quia feles Solis symbolum est, dicatur Soli; alterum refert taurum, et quia taurus Lunae est exaltatio dicatur Lunae; tertium ibidem refert, et quia ibis Mercurio sacra est, Mercurio etiam consecratur. Caeterum horum animalium figurae ex diversis materiis factae plurimae supersunt, inscriptas habentes sive preces pro mortuis, qui iis ornati condebantur, sive nomen dei alicuius aut effigiem, aut animal deo sacratum, sive regum nomina, quae itaque historiae eandem lucem afferunt quam Graecorum et Romanorum rebus nummi; sive denique nomina privatorum aut ornamenta. S. Quintino in libro "Sull'uso, cui erano destinati i monumenti detti Scarabei", iis tamquam nummis Aegyptios usos fuisse putat. II, XLI: Virum vero qui a solis radiis febrem contraxit et exinde mortuus est volentes significare, scarabaeum caecum pingunt: hic enim a sole excaecatus moritur. COMM.: Seyffarth (...), quae narrantur de scarabaeo solis splendore caecato atque inde pereunte, explicat de Luna planeta in Novilunio lumen amittente, quoniam huic apud Horapollinem (cfr. supra) scarabaeorum species sacra fuisse dicitur.