Determinativo di <bw.t>, "barbo" (barbus bynni, in copto kanoufi), ittionimo; fonetico /bw/ in <bwj>, bo], bet-, bot=, qual. byt, "abominare", <bw.t>, sah. be, "abominio".
Determinative of <bw.t>, "abomination".
Determinati <bw.t>, "barbus bynni", piscem quendam; phonogramma /bw/ in <bwj>, "abominari", <bw.t>, "abominium".
Horapollo I, XLIV: Nefas vero indicantes aut et odium, piscem pingunt, quod huius esus odio habeatur et contaminatus sit in sacris; evacuans enim
est piscis omnis et genus suum devorans.
COMM.: Plutarch. de Iside et Osiride 7, Sympos. VIII, Quaest. VIII, 2, aliam huius sacerdotum abstinentiae rationem memorat: <<quoniam pisces sint cibus neque necessarius neque a curiositate liber et quoniam vitam degant in elemento ab eo, in quo homines vivunt, tam alieno atque Typhoni sacro>> (...). Clem. Alex. Strom. VII, 6 causam addit hanc: <<et propter alias quasdam fabulas, praesertim cum caro cibi sic adparati mollis sit>>; qui locus confirmare videtur Pauwii opinionem statuentis vocem "evacuans" non indicare piscem omnia, quae offenderit, exhaurire (...), sed eum pertinere ad cibos (...) ventrem solventes (...). Reliqui autem Aegyptii piscibus vesci solebant (...), neque tamen omnibus, nam Oxyrhynchitae vg abstinebant ab oxyrhynchis; Syenitae vero ab esu phagrorum, quoniam his Nili incrementum adnuntiari credebant (...). Piscium imagines et mumiae quoque inter monumenta Aegyptiaca plures servantur in Museis. Champoll. (...) memorat (...) oxyrhynchum consecratum deo Thoth et Lunae.