Determinativo di <qrr>, ,rour, "rana", e di <Hq.t>, "Heqet", teonimo, e dalla DXVIII o XIX ideogramma <wHm-anx>, "che ripete la vita", epiteto dopo nomi propri.
Determinative of <qrr>, "frog", <Hq.t>, "Heqet", theonym, and from DXVIII or XIX ideogram of <wHm-anx>, "repeating life", epithet of proper names.
Determinat <qrr>, "rana", et theonymum <Hq.t>, "Heqet", et a DXVIII vel XIX ideogramma <wHm-anx>, "vitam novans", epithetum nominum.
Horapollo I, XXV: Non formatum hominem scribentes, ranam pingunt, quoniam huius generatio ex fluminis limo fiat: quamobrem et nonnumquam appareat altera parte sui ranae, altera vero terrestri cuidam (materiei, nr) similis, ita ut una cum deficiente flumine deficiat.
COMM.: Cf. Plinius Hist Nat IX 51: <<Ranae (...) pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum et cauda insignes; mox pedes figurantur, cauda findente se in posteriores. Mirumque semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente et rursus vernis aquis renascuntur, quae fuere naturae perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat>>.
II, CI: Hominem impudentem et visu acrem volentes indicare, ranam pingunt: haec enim sanguinem non habet nisi in solis oculis. Impudentes autem vocantur ei, qui in solis oculis sanguinem habent, quapropter et Poeta: "oinobares, kynos ommat' eKhOn kradiEn d' elaPhoio": Ebrie, canis oculos habens, cor vero cervi" (idest, oculis minaris, tamquam canis, sed cruribus fugis, tamquam cervus, nr).
CII: Hominem qui per longum tempus non potuit sese movere, postea vero sese movit pedibus volentes significare, ranam habentem posteriores pedes pingunt: haec enim nascitur sine pedibus, postea vero crescens adsumit posteriores pedes.