Û

Grapheme I4

SOBEK


Category I (Amphibious Animals, Reptiles, etc.)
Reading sbk
Modulation D7 (Complex glyphs)
Character Û
Font Glyph Basic 2 ⇩


Il dio coccodrillo <sbk>, cwou,i, trascr. gr. cou,oc, "Sobek".
The crocodile god <sbk>, "Sobek".
Deus crocodilus <sbk>, "Sobek". Determinativum vel ideogramma in <msH>, "crocodilus"; determinativum synonymorum, eg <xnty>, <Xry-mry.t>; determinat <sbk>, "Sobek", theonymum; determinat verba cupiendi, <skn>, "cupere"; <Hntj>, "avarum, rapacem esse"; determinat iram, <Ad>, "irasci"; phonogramma /jt/ in <jty>, "rex". Horapollo I, LXVII: Rapacem vero aut fecundum aut furentem volentes significare, crocodilum pingunt, quod fecundus sit et prole abundans et furens: nam, postquam rapere aliquid volens non assecutus fuerit, iratus in se ipse furit. COMM.: Cum multa, quae sibi contraria esse videntur, de crocodilis eorumque cultu apud scriptores veteres narrentur, Vir Cl. Geoffroy de St. Hilaire (...) adiutus consiliis et doctrina Champollionis docuit duas esse species crocodilorum, alteram minorem et longe quoque a fluvio in interioribus tractibus Aegypti degentem suoque adventu Nili incrementa adnuntiantem praecipue ab incolis fuisse cultam, hanc autem vocatam fuisse Suchum vel potius pi.cwou,i (<sbk>, nr); alteram vero speciem voracissimam et semper prope flumen habitantem Aegyptiis fuisse invisam eamque vocari mcah (<msH>). DE FECUNDITATE. Cf. Aristoteles, Aelianus, Plutarchus, qui dicunt crocodilum sexaginta ova parere. (...) Secundum Seyffarth. (...) crocodilus terrestris ob rapacitatem et insaniam quae ad Martem referuntur huius quoque planetae symbolum dicitur; crocodilum vero aquaticum Saturni symbolum putat. LXVIII: Ortum vero indicantes, duos oculos crocodili pingunt, quoniam omnis corporis animalis oculi ex profunditate appareant. COMM.: Fortasse coniciat quis: "quandoquidem cuiusque corporis primi oculi ab aqua profunda micant". LXIX: Occasum vero indicantes, crocodilum pronum spectantem pingunt: ad partum enim facile et deorsum vergens animal est. COMM.: In papyris funebribus saepissime exhibentur crocodili sed aversi potius quam proni (...). Champoll. (...) mentionem quoque facit picturae in qua discus solis profectus ab Oriente accedit ad Occidentem, quam plagam per crocodilum indicari ait; doleo virum doctissimum non addidisse quo habitu crocodilus iste exhibeatur. (...) Caeterum Champoll. ex hoc capite et e praecedenti explicat (crocodilum deorsum vergere, nr) quare saepe deus Lunus exhibeatur stans supra crocodilos, quoniam haec animalia ortus et occasus sint symbola. Praeterea deus Aegyptiorum quem cum Saturno Graecorum convenire putat Champoll. (...) quemque ex inscriptionibus hieroglyphicis Ceb, Cebek (<sbk>) vocandum statuit capite crocodili saepe insignitur. (...) Secundum Seyffarth (...) crocodilus Saturni et Martis symbolum significat occasum solis, idest huius planetae descensum ad hemisphaerium infernum, cuius dominus ab astrologis Seth habebatur. LXX: Tenebras vero indicantes, crocodili caudam pingunt, quoniam non aliter ad interitum et exitium ducat crocodilus quodcumque apprehenderit animal nisi cauda sua percussum et infirmum reddiderit: huic enim parti crocodili robur inest et vis.