Determinativo di <jar.t>, ourw, trascr. gr. ouraioc, "ureo", e determinativo di dee, es <wADy.t>, ajw, ajo, ajou, ejw, ejou, "Uadjyt", <nsr.t>, "Neseret".
Determinative of <jar.t>, "uraeus", and determinative of goddesses, eg <wADy.t>, "Uadjyt", <nsr.t>, "Neseret".
Determinat <jar.t>, transcr. gr. ouraios, "uraeus", et determinat deas, eg <wADy.t>, "Uadjyt", <nsr.t>, "Neseret".
Horapollo I, I: Aevum vero aliter pingere volentes, serpentem pingunt, habentem caudam sub reliquo corpore tectam, quem vocant Aegyptii uraeum, quod Graece significat Basiliscum, quem aureum facientes diis imponunt, aevum vero dicunt Aegyptii hoc animali indicari, quoniam, cum tria genera serpentium sint, reliqua mortalia sint, hoc vero solum immortale, quod etiam afflans alteri cuicumque animali, sive morsu occidat; unde, quoniam videtur vitae et necis potestatem habere, propterea ipsum capiti Deorum imponunt.
II, LXI: Hominem ob criminationes conviciis petitum atque inde aegrotantem volentes significare, basiliscum pingunt: ille enim appropinquantes suo afflatu occidit.
COMM.: De Basilisco Latine "regulo" dicto, quique ex serpentibus a veteribus venenatissimus et periculosissimus habebatur, cff. Plinius, Hist. Nat. VIII 21 fine, XXIII.8, XXIX.4, Ael. De Anim. Nat., II.5 fine, II.7, III.31, Lucanus, Phars. IX.724 seqq., Nicander. in Theriacis, Heliod., Aeth, III. (...) nonnulli Aegyptiorum dii capitis tegimentum habent ab omni parte basiliscis, sive uraeis inauratis cinctum et ornatum.
De variis serpentium generibus cff. Plinius Hist Nat XXVIII (...), quibus addatur Aelianus de Anim. Nat. X 31, qui dicit in 17 species aspidum genus divisum fuisse ab Aegyptiis: itaque hoc loco de alia maiori divisione est cogitandum. Aegyptii norunt serpentes alatos (Herod. II 75 narrat sibi fuisse relatum quotannis incipiente vere alatos serpentes ex Arabia advolare in Aegyptum, sed ab Ibibus eos prohiberi atque occidi), noti fuerunt et serpentes aquatiles et terrestres (ut basilisci, cerastae aliique), sed (...) basiliscus trium horum serpentium generum unum separatum constituere debet; itaque fortasse cogitandum alios flexuose ire, terramque toto corpore tangere, alios volare, alios, prouti basiliscum, a medio erectos procedere atque salire. Dubitari tamen posse videtur, utrum fortasse tria illa genera referenda sint ad serpentes in hieroglyphicis occurrentes: nam quamvis in monumentis Aegyptiacis huius generis animalium varietas multo maior adhibita esse videatur (...), tamen, si pedes humanos, alas accipitris, vulturisve, cornua arietis, aliaque signa symbolica vel allegorica demas, ad primum genus referri possit serpens ille, superioris corporis partis inflatione notus, basiliscus, sive alatus sit (...) sive non sit (...); secundum genus continet cerastas, duobus cornibus capite insignes (...); ad tertium denique pertinent omnes reliqui, corporis longitudine aut flexuum numero tantum inter se differentes. Neque enim obstare puto quod saepissime serpens duobus capitibus instructus in monumentis occurrit, atque ita quartum quoddam genus, amphisbaenarum, constituere videtur; nam sive brevitatis causa ita pingi solebat (...) aut ornatus causa (...) aut denique ab rationes symbolicas ob quas eidem serpenti 5 etiam vel 6 capita dederunt (...). Qui putant ita tria illa serpentium genera explicari non posse, pro "triOn" (trium) legere possint "tosOn" (tot).
DE IMMORTALITATE BASILISCI: de Pauw probante Requier legendum censet <<hoc unum non immortale>>, quod Plinii et Aeliani locis quae supra laudavimus manifesto doceatur basiliscum esse mortalem et quoniam ipse Horapollo in sqq. I, 34, phoenicem diutissime omnium animantium vivere dicat; quod eum scribere non potuisse putat de Pauw, si basiliscum fecisset immortalem. Sed fortasse tutius sit sine plurimorum Codd. auctoritate a vulgata lectione non recedere: si enim, ut videtur, totum opus Hieroglyphicorum a Philippo non fuerit ex eodem fonte petitum, sed multa ex aliis scriptoribus in illud collecta, certo in omnibus sibi constare liber non potuit. Quod porro de Plinio, Aeliano et Philone Byblio addidit de Pauw, respondendum forte, vocis "immortale" significationem non adeo urgendam esse, cum immortalis dicatur basiliscus tantum ratione reliquorum serpentium, a quibus interfici non possit quosque omnes aetate superet. Quod hic de basilisco narrat Horapollo, de aspide Thermuthi tradit Aelian. de Anim. Nat. X 31: "dicunt Aegyptii quoque eam unam immortalem esse" (...).
DE URAEO: (...) non tantum deorum capita uraeo ornabantur: verum etiam quamcumque deam hic serpens indicat, secundum varia insignia, quae in capite gerit (...). Serpentis cultus ex Aegyptiorum doctrina transiit ad Hebraeos, Graecos Romanosque et apud Phoenices quoque erat celebratus.