<s.t>, "codone"; bilittero <sA>, in trascrizione assira "sija-", greca ci-, "figlio".
<s.t>, "pintail duck"; phon. <sA>, "son".
<s.t>, "anser"; phon. <sA>, "filius".
Horapollo I, LIII: Filium vero volentes scribere, chenalopecem pingunt: hoc enim animal prolis amantissimum est; si enim aliquis persequatur aliquando, ut capiat eum cum pullis, pater et mater ipsius sponte dedunt se ipsi venatoribus, ut pulli serventur, quam ob causam Aegyptiis placuit colere hoc animal.
COMM.: Aelian. de Nat. Anim. V 30 dicit chenalopecem nomen accepisse <<verisimiliter ex huius animalis communibus (cum illis duobus animalibus, scil. ansere et vulpe, nr) elementis: habet enim formam anseris; propter pertinaciam autem iustissime comparetur cum vulpe; et est brevior sed audacior (ansere, nr) (...)>>; XI, 38: <<filiorum amans animal est etiam chenalopex (...), etenim hic ante pullos suos recumbit et venatori se captandi spem praebet, dum interim pulli fugiunt: simul atque hi in via sunt, et ipse alis nixus effugit>> (...). Caeterum hoc quoque hieroglyphicum monumentis Aegyptiacis confirmatur; filius enim in iis scribitur per chenalopecem, cui saepissime additur lineola recte, cf. Champoll. (...) ubi docet titulum, quem Hermapion (...) verterat "Solis filius", in hieroglyphicis scribi per discum solis et chenalopecem (...). Apud Seyffarth. (...) chenalopex Mercurii planetae symbolum habetur.