s

Grapheme G26

IBIS IN VEXILLO


Category G (Birds)
Reading hb | DHwty
Modulation D7 (Complex glyphs)
Character s
Font Glyph Basic 2 ⇩


Determinativo in <hb>, hip, hifoui, hboui, "ibis"; semideogramma o determinativo in <DHwty>, ;wout, "Thot".
Det. <hb>, "ibis"; semideo. or det. <DHwty>, "Thot".
Det. <hb>, "ibis"; semideo. vel det. <DHwty>, "Thot", "Mercurius". Horapollo I, XXXVI: Cor volentes scribere ibidem pingunt: nam animal illud Mercurio tribuitur, omnis cordis et ratiocinationis praesidi; quoniam et ibis ipsa per se cordi sit similis, de quo sermo plurimus apud Aegyptios fertur. COMM.: Aelianus X 29 rationem addit, quare Mercurio in primis hanc avem caram esse statuerint Aegyptii: <<quia similis est imagine naturae rationis: nigrae enim pennae cum cogitatione tacita introrsumque versa comparandae sunt; albae autem cum cogitatione pronuntiata effectaque, ministra et nuntia prioris>>. DE SIMILITUDINE IBIDIS CORDI: Aelianus l. c.: <<quotiens abscondit collum caputque sub pinnis, quae in sterno sunt, cordis formam efficit>> (...). Ibidum quoque mumiae, quales innumerae fere in Aegypto inveniuntur, semper cordis figuram referunt; eandem etiam formam habent vascula illa symbolica COR ibidis quoque imaginem saepissime in parte exteriori offerentia. Quod autem Thoth dicitur omnis cordis et rationis dominus, tenendum est Aegyptiorum lingua et cor et doctrinam et intellectum indicari voce <HAt> hyt (...) atque eam fortasse causam fuisse, quam ob rem ibis, cordis simul et doctrinae symbolum, deo Thoth in primis consecrata fuerit (...). Quod autem a nonnullis (...) ibis Lunae sacra fuisse dicitur, id propterea factum est, quod credebant Aegyptii deum Thoth postquam homines omnibus artibus instruxisset eosque deorum cultum docuisset in Lunam migrasse, unde saepissime Thoth ibiocephalus in monumentis Aegyptiacis occurrit manibus orbem Lunae tenens aut in capite ornatus Lunae figura crescentis ipsum orbem Lunarem complectentis.