Bilittero <Db> in <Db.t>, twbi, "mattone".
Bilitter <Db> in <Db.t>, "brick".
Bilitterum <Db> in <Db.t>, "later".
Horapollo I, LV: Gratum animum scribentes, upupam pingunt, quoniam hoc solum mutorum animalium, postquam a parentibus enutritum fuerit, senescentibus ipsis easdem referat gratias: in quo enim ab ipsis enutritum est loco, nidum ipsis faciens evellit ipsorum pennas cibosque suggerit, donec, plumis renatis, parentes curare se ipsi possint, unde et Deorum sceptrorum upupa proprium ornamentum est.
COMM.: In nummis Antinoi huius in Hadrianum suum pietas indicatur upupa secundum Seguinum, Sel. Numism. p. 152. Seyffarth. (...) upupam Mercurii symbolum dicit ob amorem erga parentes qui in primis huic planetae adscribitur.
II, XCII: Praesagium fertilitatis vini volentes significare, upupam pingunt: haec enim si ante tempus vitium saepe cecinerit, vini abundantiam significat.
XCIII: Hominem cui uva nocuit et qui se ipse sanavit volentes indicare, upupam pingunt et adiantum herbam: haec enim, ubi ipsi nocuerit uva, adiantum imponens suo ori, sanatur.
COMM.: De upupis adianto sibi medentibus apud reliquos scriptores veres nihil inveni, neque de eo, quod in cap. praeced. vini copiam adnuntiare dicuntur; Aelian. tamen de Nat. Anim. II 35 upupas dicit nidis suis imponere adiantum ut sibi caveant a fascinatione; et III 26 upupam ope herbae alicuius nidum suum luto obductum atque clausum aperuisse.