Determinativo di <nr.t>, nouri, "avvoltoio", quindi fonogramma /nr/; ideogramma di <mw.t>, mau, "madre", quindi fonogramma /mt/.
Det. <nr.t>, "vulture", phon. /nr/; ideo. <mw.t>, "mother", phon. /mt/.
Det. <nr.t>, "vultur", phon. /nr/; ideo. <mw.t>, "mater", phon. /mt/.
Horapollo I, XI: Matrem vero scribentes, aut visum aut terminum aut futurorum cognitionem aut annum aut coelum aut misericordem aut Minervam aut Iunonem aut drachmas duas, vulturem pingunt: matrem quidem, quoniam mas in hoc genere animalium non sit; procreatio autem eorum fit modo hocce: quando subaverit ad conceptum vultur, vulvam suam aperiens ad Boream ventum ab hoc initur per dies quinque, quibus neque cibum neque potum capit, desiderans fetus procreationem; sunt vero etiam alia genera avium, quae ex vento concipiunt, quarum ova ad edendum tantummodo, non etiam ad fetus procreationem sunt utilia, vulturum vero, qui cum vento coeunt, ovorum generatio viva animalia producit; visum vero, quoniam reliquorum animalium omnium acutissime videat vultur, oriente sole ad occasum spectans, occidente vero Deo, ad ortum, ex satis magna distantia comparans sibi ad usum suum edulia; terminum vero, quod, cum bellum conficiatur, locum determinet ubi proelium futurum sit, ante septem dies eo accedens; futurorum cognitionem vero, ob ea quae iam ante dicta sunt, et quod versus eam partem unde plurimi mactentur et vincantur, spectet, sibi secernens suum ex cadaveribus alimentum, unde et prisci reges exploratores mittebant scire cupientes ad quamnam pugnae partem vultures spectarent et inde conicientes qui vincerentur; annum vero, quoniam ab hoc animali trecenti sexaginta quinque dies anni distribuantur quibus annuum perficiatur tempus; centum enim viginti dies praegnans manet, et per totidem pullos enutrit, reliquis vero centum viginti sui curam gerit neque praegnans neque pullos alens, parans vero se ad alium conceptum, caeteros quinque anni dies, prouti iam ante dixi, in venti conceptionem absumit; misericordem vero, quod videtur nonnullis alienissimum esse, quoniam hoc animal omnia occidat; impulsi sunt vero, ut hoc vulture picto significarent, quandoquidem in centum viginti diebus, in quibus suos enutriat, longius non evolet, sed occupetur pullis et eorum nutritione, in quibus, carens cibo, quem praebeat pullis, suum femur dissecans, praebeat pullis sanguinem bibendum, ne carentes cibo moriantur. Minervam vero et Iunonem, quoniam videtur Aegyptiis Minerva quidem superius coeli dimidium accepisse gubernandum, inferius Iuno; unde et absurdum putant masculino genere indicare coelum, "ton ouranon", feminine vero, "tEn ouranon", quia et generatio solis et lunae et reliquorum astrorum in ipso perfecta sit, qui est feminae actus; et vulturum, ut ante dixi, femineum est genus tantum, quam ob causam etiam omni femineae imagini Aegyptii vulturem ut regium insigne imponunt; unde et omnem Deam, ne de singulis dicens producam orationem, Aegyptii vulture picto significant; matrem igitur volentes indicare, vulturem pingunt, mater enim est femineorum animalium; Deam vero coeli ouranian (non enim placet ipsis coelum "ton ouranon" dicere, prouti ante dixi) quoniam horum generatio inde sit; drachmas vero duas, quod apud Aegyptios unitas est duae drachmae, unitas vero omnis numeri origo; recte igitur duas drachmas volentes significare vulturem pingunt, quoniam mater videatur et origo esse veluti etiam unitas.
COMM.: Hanc fabulam de vulturibus (feminis tantum sine patre parientibus) cupide amplexi sunt Patres Ecclesiastici, ut ita argumento ex rerum natura petito refutarent eos, qui Virginis partum negabant. Caeterum notandum in monumentis Aegyptiacis, ubi rex vel heros qui victoriam reportaverit effingitur, fere semper vulturem supra caput eius volitantem addit, hostibus obversam, unguibus plerumque victoriae symbola tenentem.
Saeculi spatium per vulturem indicatum fuisse statuit Vettius augur. Censorin. cap. 17: «Quot autem saecula urbi Romae debeantur, dicere meum non est: sed, quid apud Varronem legerim non tacebo, qui libro Antiquitatum duodevicesimo ait fuisse Vettium Romae in augurio non ignobilem, ingenio magno, cuivis docto in disceptando parem: eum se audisse dicentem: si ita esset, ut traderent historici, de Romuli urbis condendae auguriis, ac duodecim vulturibus: quoniam CXX annos incolumis praeteriisset populus Romanus, ad mille et ducentos perventurum» (duodecim vultures Romulo Romam condituro conspecti duodecim saecula, idest MCC annos, significant).
DE MISERICORDIA VULTURIS cf. Plutarch. Rom. Quaest.: «iustissimum esse vulturem carnivororum omnium: nam nullum tangit vivum nec quemquam occidit viventem, quod aquilae accipitresque nocturnaeque alites faciunt; utitur enim aliis iam mortuis; ad hoc id accedit, quod sibi congeneres transeat: nemo enim umquam vulturem alite pastum vidit, quod sane aquilae accipitresque faciunt congeneres insectatae et occidentes (...); hominibus denique minime damno est, cum eius nec fruges subripiat neque animalibus domesticis noceat». Quae autem hic ab Horapolline de vulturibus traduntur, a Patribus Ecclesiasticis ad pelecanum fuere translata (...); caeterum et hanc vulturis significationem ex historia naturali potius quam ex monumentis Aegyptiacis petiisse videtur scriptor. Observandum quoque Hebraeorum lingua "rahem" significare "misericordiam" et apud eosdem secundum Bochartum, Hieroz. II p. 803 sqq. "vulturis speciem" dici "raham".
DE MINERVA ET IUNONE: Haec quoque monumentis confirmantur: Minervam Graeci vocaverunt deam quae ab Aegyptiis Neith dicitur (...); Iuno autem erat Aegyptiorum Sate (...). Neith, ut et prima eius forma, Buto, sive Thermuthis, vulturem in primis sibi habet consecratum, unde et eius capiti imponitur ut tegumentum (...) et iuxta eam vel supra inscriptio legitur: «Mater, domina regionis superioris» (...); Sate saepe dicitur praesidere parti inferiori Aegypti (...), Sate est una ex diversis formis deae Neith, sive Thermuthis. Non tantum per vulturem sed et per Uraeum illa dea in primis significabatur, cf. Aelian. "De Nat. Anim. X 22: «Aegyptii Iunoni sacram avem esse credunt vulturem: ornant Isidis caput vulturis alis et porticuum tectis subsculpserunt vulturum alas».
DE DEA COELO: cfr. Champoll. Panth. Aeg. ad tab. 20 describit «Deam nudam, corpore caeruleo, quinque globis in corpore pictis quinque planetas repraesentantibus: sextus globus, Luna, (est) pictus prope os, et scarabaeus septimum (locum) tenens, (idest) Solem, locum obtinet genitalium».
DE DUABUS DRACHMIS: Quid sibi voluerit his verbis Horapollo non convenit inter editore: Causs. pro drachmas legendum putans grammas iis in crucis figuram sibi invicem impositis Monadem sive Deum designari dicit; dissentit ab eo de Pauw, qui haec adnotavit: «Graeci drachmam una quadam linea videntur repraesentasse; et duas drachmas lineis duabus: hae autem duae lineae erant nota unitatis apud Aegyptios; de qua hic verba faciens Philippus non interpretem, sed periphrastem egit, et ut Graecis suis rem perspicue exponeret, signum illud unitatis vocavit duas drachmas, earumque lineolis unitatis lineolas designavit. Sic omnes intelligebant statim quid symbolum sibi vellet et duae Aegyptiorum lineolae duabus Graecorum lineolis designatae non poterant cuiquam e Graecia esse ignotae». Sed non videtur animadvertisse de Pauw multo simplicius et magis perspicuum facturum fuisse scriptorem si ipsas lineas nominasset, quam alio nomine vel alia re illas indicando: Jomard (...) duas illas lineas explicat tamquam duo latera (sinistrum et dexterum) unius lineolae rectae, qua unitas in sacra scriptura indicari solet, sed ita nondum explicatur quomodo drachmas duas indicare potuerit vultur, propterea quod lineae duae unitatem constituant apud Aegyptios; quae difficultas tolleretur si libri MSS ubique pro drachmas haberent grammas. Itaque cum Cod. Paris. A pro ai duo grammai legendum videtur ai duo dra,mai, ita ut sensus sit: vultur significat duas drachmas, quoniam hae unitatem apud Aegyptios constituant; veluti autem vultur sui generis mater est, sic et unitas omnium numerorum mater atque origo habetur; atque tunc duo dra,mai accipiendae erunt de diadrachmo Alexandrino, qui nummus fortasse in Aegypto argenteorum nummorum unitatem constituit; certe Veteris Testamenti interpretes Alexandrini ubique calculum instituunt secundum didrachma (...), quin et, ubi dimidium huius nummi exprimere debent, non utuntur voce dra,my, sed vertunt «dimidium didrachmi», cf. Exod. XXX, 13. Fieri tamen potest, ut hoc loco quaedam tribuantur Aegyptiis, quae ad aliorum, Gnosticorum fortasse, opiniones pertineant, quorum qui Carpocratem sequebantur, omnium quae exsistunt initium Monadem vocabant (...).
DE MONADE OMNIS NUMERI ORIGINE: Vocem originis eadem significatione quoque usurpavit Plutarchus, de Iside et Osiride 36: «humida natura, principium et origo omnium ab initiis, prima illa tria corpora, terram aera ignemque, fecit». Alias dicitur principium vel semen: Diogen. Laert.: «principium omnium monadem: e monade infinitam dyadem (oriri), ut quae materiam monadi, quae causa esset, suggereret: e monade denique et infinita dyade, numeros (oriri)» (...); Macrob. in Somnium Scipionis I, 5: «Unum autem quod monas, idest unitas, dicitur, et mas idem et foemina est; par idem atque impar; ipse non numerus, sed fons et origo numerorum. Haec monas initium finisque omnium, neque ipsa principii aut finis sciens ad summum refertur Deum, eiusque intellectum a sequentium numero rerum et potestatum sequestrat; nec in inferiore post deum gradu eam frustra desideraveris (...): nulli aptius iungitur monas incorrupta quam virgini. Huic autem numero, idest septenario, adeo opinio virginitatis inolevit, ut Pallas quoque vocitetur; nam virgo creditur, quia nullum ex se parit numerum duplicatus, qui intra denarium coarctaretur, quem primum limitem constat esse numerorum. Pallas ideo quia ex solius monadis fetu et multiplicatione processit, sicut Minerva sola ex uno parente nata perhibetur». Hermes apud Stobaeum in Eclog. I 11: «Monas, ut quae sit omnium radix et origo, in omnibus est, qua origo et radix, nec quicquam sine origine est: origo autem e nulla alia re nisi ex se ipsa, omnem numerum continet nullo contenta; omnem numerum gignit nullo alio numero genita».
DE VULTURE BELLUM PRAESAGIENTE: Hoc Seyffarth. refert ad vulturem Martem planetam significantem; eidem animali Saturni quoque significationem tribuit propterea quod 7 diebus ante definiat locum ubi pugna futura sit; numerus autem septenarius Mercurio planetae sacer.