Semi-ideogramma o determinativo in <A.t>, "potenza", "momento", "attacco".
Semi-ideogram or det. in <A.t>, "power", "moment", "attack".
Semi-ideogramma vel determinativum in <A.t>, "vis", "momentum", "impetus".
Horapollo II, XX: Hippopotamus pictus, tempus significat.
Mercerus sive de horis sive de tempore verno accipiendum putat (...); sed Pierius (...) horas intelligit, eamque significationem explicandam putat ex iis quae narrantur apud Aelian. de Nat. Anim. V 53 de hippopotamis: <<flavescentibus aristis non extemplo eis messis vesci incipiunt, sed exiti agrum iciunt donec saturantur>>; vel ex eo, quod interdiu in aquis latere, noctu vero in terram progredi dicuntur. At recte animadvertit Causs. cum Graece h. l. "hOrAn", non vero "hOrAs" legatur, de horis vix accipi posse; itaque et ille de tempore verno accipiendum conicit, quoniam, cum segetes virescunt, ex aqua egredi atque pabulari incipiat hippopotamus; sed, ut observavit de Pauw, tunc potius "ear" (ver) dixisset Philippus, neque tempore verno, sed aestivo segetes maturescunt. Porro siquis putet de hippopotamo tamquam signo coelesti (...) fortasse agi ab Horapolline, animadvertendum est ver in Aegypto incepisse Sirio sive Caniculae sidere exoriente; per hunc igitur, non vero per hippopotamum (sive Ursam maiorem) tempestatem illam indicari potuisse videri. Itaque fortasse admittenda erit eiusdem Causs. coniectura "ArAn" corrigentis idest imprecationem, exsecrationem, quae significatio animali illi iniquitatis, impietatis, impudicitiae et ingratitudinis symbolo (...) recte tribui potuerit. De Pauw "PhThorAn" coniciens explicat de damno, quod ab animali eo segetibus adferri scriptores narrant.