É

Grapheme E6

EQUUS


Category E (Mammals)
Reading ssm.t
Modulation B3 (2 descending oblique quarters)
Character É
Font Glyph Basic 1 ⇩


Ideogramma o determinativo di <ssm.t>, "cavallo"; determinativo di <jbr> (scritto <jbArA>, ebr. 'abiir), "stallone", e di <Htr>, hto, plur. htwr ("cavallo")", "coppia di cavalli".
Ideo. or det. <ssm.t>, "horse"; det. <jbr> (written <jbArA>, ebr. 'abiir), "stallion", <Htr>, "pair of horses".
EQUUS, EQUUS ADMISSARIUS, PAR EQUORUM Equus Aegypto afuit ante Asiaticorum Hyksos dominatum, primo dimidio II Millennii a. Chr. n. exeunte, qui primus peregrinorum dominatus in Aegypto fuit, quorum ex Semitica lingua et ipsum equi nomen, "susim", Aegyptii mutuaverunt, quod non multo interiecto tempore nomine suo <nfr>, "pulcher", substituerunt, scilicet animalis concinnitate adspiratum, quod et ipsum signum <nfr> seriore tempore substituere, verborum per lusum, potuit. Equus nobilitatis insigne, NR tempore, fuit apud divitiores, quos in sepulcris suis aurigas et describi et depingi iuvabat. Cum enim Orientis gentium opinione hominem equitare parum deceret, regesque privatique ante Hellenicam aetatem semper ex levi curriculo equos suos moderabantur (Betrò, M., "Geroglifici", Milano, Mondadori 2010, p. 91). Horapollo II, XLV: Mulierem abortum facientem volentes significare, equam calcantem lupum pingunt: non solum enim calcans lupum abortum facit equa, sed etiam vestigium si calcaverit lupi, statim abortum facit. COMM.: Aliter Aristoteles (...) de Hist Anim VIII 24 et Aelian. de Nat Anim IX 54 qui idem fieri dicunt, si equa praegnans odorem senserit lucernae exstinctae. Hic quoque ibid XIII 27 eandem vim tribuit trachuri caudae abscissae atque ipso pisce in mare remisso equae impositae. Magis cum iis quae de lupi vestigiis ab equo calcatis narrat Horapollo conveniunt quae prodit Aelian. ibid. I 36: <<si vestigium lupi calcaverit forte equus, extemplo torpebit. Si autem currenti ossu lupi subieceris, quasi rigidus consistet (...)>>.