Grapheme E33

SIMIA


Category E (Mammals)
Reading gf | gjf
Modulation D2a (4 Pgreek-shaped quarters)
Character å
Font Glyph Basic 1 ⇩


Determinativo di <gf>, <gjf>, <gwf>, ebr. "qof", gr. kypoc, "scimmia".
Det. <gf>, <gjf>, <gwf>, ebr. "qof", gr. kypoc, "scimmia".
Det. <gf>, <gjf>, <gwf>, ebr. "qof", gr. kypoc, "simia". Horapollo II, LXVI: Hominem, cuius hereditas accipitur ab inviso filio, volentes significare, simium habentem pone se alteram parvam simiam pingunt: illa enim gignit duas simias et alteram quidem ipsarum amat nimis, alteram vero odit; quam vero amat, ante se gestans occidit, quam vero odit, pone se habet et illam nutrit. LXVII: Hominem sua vitia occultantem volentes significare, simiam meientem pingunt: haec enim meiens occultat urinam suam. COMM.: Pierius (...) dicit se in quibusdam MSS legisse "felem" pro "simia"; eaque lectio fortasse erit recipienda, cum nemo veterum talia de simia narraverit. Contra, (...) Plinius Hist. Nat. X 73: <<Excrementa sua effossa obruunt terra, intelligentes odorem illum indicem sui esse>>. LXXVI: Hominem febri laborantem et a se ipso sanatum volentes significare, leonem pingunt simiam edentem: ille enim, si febri laboraverit, simiam comedens sanatur. COMM.: Rem ipsam narrat Plinius Hist Nat VIII 6: <<Aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia in rabiem agente annexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est>>.