Det. <jan>, "baboon", <ky>, "monkey", <qnd>, "to be furious".
Det. <jan>, "papio", <ky>, "simia", <qnd>, "furere".
Horapollo I, XIV: Lunam vero scribentes, aut orbem habitatum aut literas aut sacerdotem aut iram aut natationem, cynocephalum pingunt: lunam quidem, quoniam animal hoc consensum quemdam cum Dei coniunctione habeat: quando enim per aliquam partem temporis luna coniuncta cum sole opaca facta est, tunc mas cynocephalus non videt neque edit, aegre autem se habet in terram capite demisso, veluti dolens ob lunae raptum, femina vero, praeterquam quod non videt et eadem, quae mas, patitur, praeterea etiam ex genitalibus sanguinem emittit; propterea hucusque in templis nutriuntur cynocephali, ut ex ipsis cognoscatur solis et lunae tempus coniunctionis; habitatum vero orbem, quoniam septuaginta et duas regiones antiquas dicunt habitati orbis esse; hos vero nutritos in templis et curationem adeptos non, veluti reliqua animalia, uno die moriantur, sic et hos mori, sed partem ipsorum singulis diebus mortuam, ab sacerdotibus sepeliri, reliquo corpore in natura sua permanente; donec vero septuaginta duo impleti sint dies, tunc totus moritur; literas vero, quoniam sit genus cynocephalorum Aegyptiis cognoscentium literas, quare in templum, ubi primum adductus fuerit Cynocephalus, tabellam ipsi apponit sacerdos et calamum et atramentum, explorans utrum ex perito sit genere literarum et num scribat; praeterea etiam animal Mercurio tribuitur omnium perito literarum; sacerdotem vero, quod natura cynocephalus piscem non edat, sed neque piscarium panem, veluti et sacerdotes; nascitur etiam circumcisus, quem et sacerdotes colunt circumcidendi ritum; iram vero, quoniam animal hoc prae omnibus irax et iracundum sit; natationem vero, quia, (cum) reliqua animalia natatione utentia sordida appareant, solum vero hoc, ad quem locum velit pervenire, ad eum natet nequaquam sordibus inquinatum.
COMM.: Cynocephalus sacer erat deo Thot Secundo, sive terrestri, qui cultus divini rituumque sacrorum et omnium scientiarum atque artium inter homines aucto habebatur earumque rerum omnium descriptionem quadraginta duobus libris comprehensam sacerdotibus reliquerat (...). Ex sculpturis templi magni Edfuensis memoratur cynocephalus sedens et scribens. In papyris aliisque monumentis funebribus, ubi mortui facta ponderantur in stateris inferorum, deus Thoth figura cynocephali adest manibus regulam hierogrammatis tenens.
DE PANE PISCARIO: Causs. piscarium panem non esse panem e piscibus confectum dicit, sed panem iusculo piscis intinctum. Quod attinet ad panem illum e piscibus confectum, eo veteres populi plurimi utebantur; de Oritis, Asiae populo, Plinius VIII 2 tradit: <<ei nullum alium cibum novere, quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex his faciunt, ut refert Clitarchus>> (...). Sed etiam alii populi eiusmodi cibo usi fuerunt; Diod. Sic. III 15 eadem fere narrat de Ichthyophagis Aethiopibus, qui pisces spinis exemptis admixto Paliuri semine calcabant et cibum illum deinde in lateres oblongos conformatum sole arefaciebant eoque vescebantur. Constat itaque populum Aegypto finitimum tali pane fuisse usum, ita ut facile apud ipsos quoque Aegyptios cibus ille in usu fuisse potuerit, praesertim cum si sacerdotes excipiantur illi piscibus praecipue vescerentur.
DE IRACUNDIA CYNOCEPHALI: Haec quoque significatio monumentis probari videtur; certe in inscriptione quadam hieroglyphica tabularum historicarum Medinet-Abuensium cynocephalus iratus, tamquam signum determinativum, ponitur post tria hieroglyphica, quae respondet literis Copticis cnt sive gnt (c enim pro g saepissime usurpatur in dialectis Sahidicis et Bashmuricis); huic autem voci si addatur vocalis O, habebimus cOnt, sive gOnt, qua ira, furor significatur.
DE CYNOCEPHALO SYMBOLO LUNAE ET ORBIS TERRARUM: Seyffarth. (...) cynocephalum Mercurii planetae symbolum Lunam quoque indicasse putat, quoniam hi planetae multa habeant communia, sed fortasse cynocephalum foemininum tantum ad Lunam pertinuisse; literas praeterea per cynocephalum indicatas fuisse, quoniam et illae Mercurio sacrae sint; orbem terrarum, cum ei Mercurius praesit.
XV: Lunae vero ortum scribere volentes, rursus cynocephalum pingunt habitu tali: stantem et manus ad coelum tollentem et insigne in capite gerentem. Hunc pingunt habitum in ortu, quem cynocephalus effingit, ut ita dicam, gratulans Deae, quod ambo lucis participes facti sint.
COMM.: Vox "insigne" hoc loco (...) significare videtur Lunae formam "luniformem" idest ipsum orbem Lunarem complectentem. Atque eo habitu saepissime effingitur cynocephalus (...) quin et verisimile videtur ipsos quoque discos illos rubros qui in capitibus cynocephalorum deum Lunum adorantium saepe cernuntur eo nomine ab Horapolline vocari potuisse. (...) Cf. Ovidius Metam. IX 637 sqq: <<inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus (= insigne) cum qua latrator Anubis>>, de Iside apparente. (...) Quae hoc loco narratur cynocephalorum consuetudo novam lunam gratulandi, eam quoque elephantibus tribuit Aelianus de Nat. Anim. IV 10 cui addatur Plinius Hist Nat VIII 1.
XVI: Aequinoctia duo porro significantes, Cynocephalum sedentem pingunt, nam duobus aequinoctiis anni duodecies die, quavis hora, mingit, idem vero etiam duabus noctibus facit; quare non sine ratione in hydrologiis suis Aegyptii Cynocephalum sedentem pingunt, ex membro vero eius aquam affluentem faciunt, quoniam, veluti ante dixi, aequinoctiales duodecim indicet horas; ne vero latior apparatus sit, per quem aqua in horologium excernitur, neque contra angustior (nam utrumque necesse est, latior enim, nimis celeriter emittens aquam, non recte dimensionem horae perficit, angustior vero paulatim et nimis tarde demittens scatebram), usque ad caudam pilum transigentes, ad huius
caudae crassitiem, ferreum
instrumentum apparant ad ante expositum usum*, hoc vero ipsis placuit facere non sine ratione, veluti et neque in reliquis; etiam quod in aequinoctiis solus ex reliquis animalibus duodecies die sonum edat, quavis hora.
COMM.: De cynocephalo duodecies die una quaque hora mingente idem fere narrat Marius Victorinus in Comm. ad Ciceronis libros Rhetoricos I: <<Quodam tempore Trismegistus, cum esset in Aegypto, sacrum quoddam animal Serapidi dicatum, quod in toto die duodecies urinam fecisset, pari semper interposito tempore, per duodecim horas diem dimensam esse coniecit; et exinde hic horarum numerus custoditur. Deinde alii dicunt ex quadratura coeli, quae secundum musicam rationem in duodecim partes dicitur esse divisa, horas duodecim esse nominatas. Aquam enim per totu diem exceperunt tenuissima caverna defluentem, et hanc maiores nostri in duodecim partes diviserunt et his partibus horis nomen imposuerunt>>. Veteres non, veluti nos, unam semper eandemque in aequales partes diei noctisque divisionem sunt secuti; aliam habebant, naturalem, qua quisque dies pro tempore quod durabat in duodecim partes dividebatur; eadem quoque erat noctis divisio, ita ut semper septima diei pars medium diem, noctis vero, mediam noctem constitueret (...): tales horas Geminus, Ptolemaeus et Theon vocant "caericas", idest tales quarum duratio penderet a longitudine diei atque noctis. Sed aliam quoque, qua et hodie nos utimur, temporis divisionem cognoverunt, eamque ad computationes suas Astronomi adhibebant, qua dies et nox singuli in duodecim horas aequales distribuuntur, easque vocarunt isemerinas, idest aequinoctiales, quoniam tempore aequinoctiorum etiam horae caericae noctis et diei sunt aequales. Horarum illarum aequinoctialium, praeterquam apud scriptores de astronomia, non saepe mentio fit apud veteres.
DE HOROLOGIO: Instrumento quod hic ab Horapolline describitur fortasse simile est illud quod est in monumentis Aegyptiacis Musei Lugduno Batavi: in eo aliquae partes cavae sunt et aquae recipiendae inservire potuerunt; a parte superiori aqua tum defluxerit ad inferiorem per foramen in basi cynocephali sedentis factum. Eiusmodi cynocephalum hydrologiis suis imposuisse vel insculpsisse Aegyptii videntur tamquam symbolum dei Thoth omnium artium inventoris. Ita stateris quoque quae pinguntur in parte illa monumentorum funebrium qua iudicium animae continetur imponi solet cynocephalus sedens.
*Aequum est sic rem se habere: in animalis corpore, in cuius ventre lagona aquae deorsum in horologium fluentis lateat, vectem quandam iacere, cuius sinistrum caput cauda, dexterum autem animalis penis sit: quam vectem a parte caudae sacerdotibus sursum deorsum moveri: sursum scilicet, quotienscumque penis hiatum oppilando angustiorem, deorsum autem quotienscumque laxando latiorem sacerdotes fluxum efficere velint; quam vectem tantam esse, quanta et ipsa cauda sit (= "ad hujus
caudae crassitiem"), ne qua pars ex aqua in horologium defluente in discrimine inter vectem caudamque (quod discrimen certe adesset nisi duae hae partes apparatus effecte convenirent) extrorsum stillet (nr).