à

Grapheme E28

ORYX


Category E (Mammals)
Reading mAHD
Modulation C1c (3 quarters SW corner)
Character à
Font Glyph Basic 1 ⇩


Determinativo di <mAHD>, "orice".
Det. <mAHD>, "oryx".
Determinat <mAHD>, "oryx". Horapollo I, XLIX: in deserto, quemcumque oryx nactus fuerit aquosum lacum, bibens labiis turbat et immiscet aquis materiem; pedibus autem in eam immittit pulverem, ut nulli alii animali ea aqua sit ad potum apta; adeo prava et odiosa orygis putatur natura. COMM.: De oryge vel Latine damma Iuv. XI 140, 141: <<et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur>>; Mart. XIII 94: <<Dente timetur aper; defendunt cornua cervos: imbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?>>; Herod. IV 192 huius animalis cornibus veteres usos fuisse ad instrumenta musica facienda refert; Diod. Sic. III 28 tradit orygum cornua inserviisse quoque armis conficiendis et, universe cum multa sint eiusmodi animalia in Africa, incolas magnam ex iis capere utilitatem. Saepissime confunditur hoc animal in Graecorum scriptorum codicibus MSS cum coturnice, quae avis ortyx vocatur. Aelian. de Nat. Anim. X 28: <<Oderunt ipsi sacerdotes Iovis Sarapidis etiam orygem, propterea, quod ad solis ortum conversus id, quod cibi sui superest, conterit>> et VII, 8: <<Aegyptios audio dicentes orygem primum sentire Sirii exortum eumque sternutu exortum nuntiare>>; Plutarch. de Solert. Anim. 21: <<Libyes Aegyptios ridunt propter fabulam illam de oryge vocem emittente ea die et hora qua exoritur astrum quod Sothen ipsi, Canem Siriumque nos vocamus>>; Plinius Hist Nat II 40: <<Orygem appellat Aegyptus feram, quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac veluti adorare, cum sternuerit>>.