Grapheme E26

ELEPHANS


Category E (Mammals)
Reading Abw
Modulation D2a (4 Pgreek-shaped quarters)
Character Þ
Font Glyph Basic 1 ⇩


Determinativo di <Abw>, "elefante", fonetico in <Abw>, Wpi, "Elefantina", città sulla Prima Cataratta.
Det. <Abw>, "elephant", phon. <Abw>, "Elephantine", city on First Cataract.
Determinat <Abw>, "elephans", phoneticum in <Abw>, "Elephantina", urbs apud Primam Cataractam. Horapollo II, LXXXIV: Hominem robustum et utilia sentientem volentes significare, elephantem pingunt habentem proboscidem: ille enim hac odoratur et superat aggredientes. LXXXV: Hominem regem fugientem stultitiam et imprudentiam volentes significare, elephantem et arietem pingunt: ille enim videns arietem fugit. COMM.: Cf. Artemid. II 12: <<Elephans (...) in Italia (sc. visus) dominum significat et regem et virum maximum>>; Achmet 27: <<Cum elephante vir altus, peregrinus, potens, praedives comparatur>>; Aelian. de Nat. Anim. I 38: <<Elephantus cornigerum arietem porcique vocem veretur: sic enim Romani quoque Pyrrhi Epirotae elephantos fugasse feruntur>> (...). LXXXVI: Regem fugientem nugacem hominem volentes significare, elephantem pingunt cum porco: ille enim audiens grunnitum porci fugit. COMM.: Idem narrat Aelian. de Nat. Anim. I 38 (cfr. supra); VIII 28; XVI 36, ubi dicit Megarenses ab Antipatro obsessos sues pice oblitas atque incensas in hostium acies immisisse et ita elephantos eorum in fugam vertisse, addens: <<sive elephanti peculiaritate sua quadam sues oderint invideantque, sive eorum vocem qua acutam stridentemque vereantur>>. LXXXVIII: Hominem prospicientem suae sepulturae volentes significare, elephantem pingunt defodientem suos dentes: hos enim, si exciderint, sumens defodit. COMM.: Cf. Plinius Hist. Nat. VIII 3: <<Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior, et consuetudo melius, dentes; quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt>>. Aelian. (...) de Nat. Anim. V 49 narrat Aethiopum elephantes ubi mortuum alium viderint proboscide sua humum congestantes eum sepelire.