Û

Grapheme E23

LEO CUBANS


Category E (Mammals)
Reading rw | r | Sn
Modulation B1 (2 quarters in row)
Character Û
Font Glyph Basic 1 ⇩


Ideogramma di <rw>, le-, "leone", bilittero /rw/.
Ideo. <rw>, "lion", phon. /rw/.
Ideo. <rw>, "lion", phon. /rw/. Horapollo I, XVII: Excandescentiam volentes significare, leonem pingunt: caput enim habet magnum animal et pupillas quidem ignitas, faciem vero rotundam et circum ipsam radiatos pilos ad similitudinem solis; unde et sub throno Hori leones ponunt, ostendentes cum Deo animalis eius convenientiam: Sol enim Horus dicitur ab eo, quod horis praesit. XIX: Vigilantem vero scribentes aut et custodem, leonis pingunt caput, quoniam leo vigilans claudat oculos, dormiens vero apertos illos habeat, quod est custodiae signum; propterea etiam symbolica significatione claustris sacrorum leones ut custodes apposuerunt. XX: Terribilem vero significantes, eodem utuntur signo, quoniam, cum fortissimum sit hoc animal, omnes in timorem intuentes adducat. XXI: Nili vero adscensum significantes, quem vocant Aegyptiace "noun", quod si vertatur significat novum, aliquando quidem leonem pingunt (...), quoniam, quando sol Leonem subeat, ampliorem faciat adscensum Nili, ita ut sole manente in signo hoc, duplum novae aquae inundet saepe; unde et tubos et canales sacrorum fontium leonis figura fabricare soliti fuerint qui olim sacris rebus praeerant. II, XXXVIII: Si vero iram immodicam, ita ut ex ea febrem contraxerit iratus, leonem pingunt, exossantem suos catulos: et leonem quidem, ob iracundiam; catulos vero exossatos, quoniam ossa catulorum contusa ignem emittant. LXXV: Hominem igne cohibitum et in ira volentes significare, leones et faces pingunt: nihil enim aliud timet leo aeque atque accensas faces et nulla alia re domatur veluti his. LXXVI: Hominem febri laborantem et a se ipso sanatum volentes significare, leonem pingunt simiam edentem: ille enim, si febri laboraverit, simiam comedens sanatur. LXXXII: Mulierem quae peperit semel volentes indicare, leaenam pingunt: haec enim bis non concipit.