w

Grapheme G29

BA


Category G (Birds)
Reading bA
Modulation B3 (2 descending oblique quarters)
Character w
Font Glyph Basic 2 ⇩


Ideogramma <bA>, trascrizione greca: bai, "ba", una delle parti spirituali dell'individuo; fonogramma <bA>, es. in <bAk>, bwk, fem. <bAk.t>, bwki, "serva", plur. <bAk.w>, ebiaik, "servi", <xbA>, swp, [wp, sop, [op, seb-, sep-, [ep-, sob=, qual. syb, sep ("radere") "distruggere".
Ideo. <bA>, one of individual's parts; phon. <bA>, exx. <bAk>, "servant", <xbA>, "to destroy".
Ideo. <bA>, animae pars; phon. <bA>, exx. <bAk>, "servus", <xbA>, "destruere". Horapollo I, VII: pro animo accipiter ponitur ex nominis interpretatione; vocatur enim apud Aegyptios accipiter baiy;, hoc vero nomen dissolutum significat animum et cor: est enim bai animus, y; vero cor; cor autem secundum Aegyptios est animi septum, ita ut significet compositio nominis "animum in corde" (...). COMM.: neque in inscriptionibus hieroglyphicis neque in Coptorum libris accipiter baiy; vocatur; sed Jablonski in Panth. Aeg. Prolegg. pag. CXXXVII docet speciem aliquam accipitrum dictam fuisse "bai", addens: "Vocem hanc pro anima sumptam, symbolicam esse, et ex dialecto sacerdotum petitam"; idem dicit Opusc. I pag. 47. Klaproth in Ep. I de Inventis Hierogl. Acrolog. pag. 12 avem eam Coptice baic, sive byj" vocatam fuisse putat; quam posteriorem vocem ut veram admittit et ex inscriptionibus hieroglyphicis probat Champoll. in huius Epistolae Recens. inserta Ephem. (...) - animam significari per accipitrem capite humano barbato vel sine barba secundum sexum docet Champoll. in Descript. Musei Caroli X pag. 399 (...). Eodem modo animas indicarunt postea Gnostici, cf. Matter Hist. Crit. Gnostic. tab II fig. 4, ubi duae eiusmodi animae Scarabaeum adorant, cf. Explic. tab. pag. 41. - Vocem bai Coptice "animam" significasse monent Jablonski Opusc. I pag. 47 (scribendum putans bahi, idest "longaevum"), Klaproth in Ep. et Champoll. in Op. de Hierogl. Vet. Aeg. ll. cc. - "cor" Aegyptiace vocatur hyt, eaque voce ab interpretibus Graecorum noun, "mentem rationalem", fuisse versam, quoniam Cor esse mentis sedem existimarent, indicat Jablonski in Prolegg. ad Panth. Aeg. pag. CXXXVII.