c

Grapheme B5

NUTRIX


Category B (Woman and her occupations)
Reading mna.t
Modulation C1d (3 quarters SE corner)
Character c
Font Glyph Basic 1 ⇩


Determinativo di <mna.t>, moni, "nutrice".
Determinative of <mna.t>, moni, "nurse".
Determinativum nominis <mna.t>, moni, "nutrix". Matres ante tertium annum ablactare non solebant, sic et nutrices (quibus uti matre partu mortua vel lacte carenti nonnumquam necesse erat) facere poscebantur: cum lac dare mulierem impedire posse crederetur, quin conciperet, et, vice versa, cum hominibus commercium habuisse mulieri lac subducere posse, pater nutricem vetabat quin hominibus coiret, quod si fecisset, graviter multatam iri minabatur (pCairo 30604). Usui nutricibus erant torques cum lunae crescentis imagine, cum lac facienti auxilio esse putarentur. Lac maternum pro medicamine usurpari solebat, quam ob rem in pyxidibus matri puerum alenti similibus servabatur. fons: Betrò, M., "Geroglifici", Milano, Mondadori 2010, p. 50.