_

Grapheme B1

MULIER


Category B (Woman and her occupations)
Reading s.t | =j
Modulation C1d (3 quarters SE corner)
Character _
Font Glyph Basic 1 ⇩


Determinativo di sostantivi inerenti a soggetti umani femminili e antroponimi femminili. Dalla XIX Din. in avanti è ideogramma di pronome possessivo, prima persona singolare, se a parlare è una donna.
Determinative of nouns related to female human subjects and feminine names. From XIX D. on is ideogram for "I", "my", if who's speaking is a woman.
MULIER, EGO, MEUS Determinativum feminarum mulierumque nominum. Inde a Dyn. XIX determinat pronomen possessivum primae personae singularis quotienscumque mulier loquitur. Horapollo I, III: Annum autem volentes indicare, Isin, id est mulierem pingunt; eodem autem modo Deam significant. Isis autem apud ipsos est sidus, Aegyptiace dictum Sothis, Graece vero Astrocyon, quod et videtur regnare inter reliqua sidera, nunc maius, nunc minus exoriens, et interdum fulgentius, interdum non ita. Praeterea et quia in huius sideris exortu, observamus de omnibus quae toto anno accidant, propterea non sine ratione annum Isin appellant. COMM.: De Pauw adnotat ex illo <<idest mulierem>> aperte probari "Isin" Aegyptiis denotasse "feminam"; idque tam perspicuum putat Requier (...), ut supervacaneam eam adnotationem ac paene puerilem vocet. Certe apud scriptores quos hac de re adii nullum vestigium inveni ex quo conici possit voce "Isin" Aegyptios "feminam" indicasse. Qui Isidis nomen nihil aliud esse quam Hebraeorum "2iSSAh" atque ita "feminam" significare putant, refelluntur ab Jablonski (...). Ex consuetudine Aegyptiorum homines deorum nominibus appellandi feminas Isidis nomen saepe habuisse patet ex Champoll. (...). Sed fortasse alio modo locus explicari poterit, ut sensus sit: <<Annum cum volunt significare, Isin, id est mulierem, pingunt>> (non ut dicatur Isin Aegyptiace significasse mulierem, sed Isin indicatam fuisse mulieris imagine), eadem autem imagine Dea indicatur. Signum quod secundum Champoll. post dearum nomina poni solet simile est ei quod mulieris cuiusvis nomen sequitur MULIER (...). DE SOTHI: Astrocyon sive Canicula, ut vocatur apud Romanos (cf. Cic. ad Div. I.57, II.44; De Nat. Deor. III.10; Horat. Od. III.13,2) saepe quoque ab astro maxime fulgente Sirius dicitur; alteram in eo signo stellam Isidem fuisse vocatam adnotavit Causs. (...) et Wyttenb. (...). In inscriptione ad Isidem pertinente, quam memoravit Diod. Sic. I.27 (...), est: <<ego sum ea quae oritur in astro Canis>> (...). Totum signum Isidi deae erat dicatum apud Aegyptios, cf. Plut. De Iside et Osiride 38 (...). Nomen Aegyptiacum est Sothis, sive Sothi, prouti scribitur apud Plutarchum de Iside et Osiride 61, ubi etiam nominis interpretatio exhibetur: <<Sothi Aegyptiace significat (...) praegnantiam vel praegnantem esse: quare verso nomine Graece "cyon" vocatum est astrum quod Isidis proprium erat>> (scil. ex similitudine Graeci canis nominis, "kyOn", cum participio masculino verbi "kyein", praegnantem esse, "kyOn", nr). Eam interpretationem ex lingua Coptica probavit Jablonski (...). Manethon, sacerdos Aegyptius, tempore Ptolemaei Philadelphi scripsit librum nunc deperditum cui titulus Liber de Sothi (servatus a Syncello); sic etiam Theonis libri "De Canis exortu" nil nisi nomen superest a Suida servatum. Plutarchus De Solert. Anim. 21: <<Libyes Aegyptiorum ridunt fabulam de oryge vocem emittente die et hora qua oritur astrum quod ipsi Sothen, Canem Siriumque nos vocamus>>. Idem signum ab Aegyptiis quoque "Seth" vocatum fuisse docere videtur locus Vettii Valentis (...). DE NILI INCREMENTORUM VATICINIIS: Ex colore et luminis huius stellae fulgore, quando exoriebatur, de fluminis incremento atque ite eius anni fertilitate coniciebant (...). DE ANNO ISI VOCATO: Quod dicit Horap. <<annum Isin appellant>> non ex eo est statuendum "annum" Aegyptiace "Isin" fuisse vocatum, nam non adeo loquitur de nomine Isidis, sed potius de Sothi Isidi dicato, unde dicta "Sothiaca periodus", quod fortasse scriptori in mentem venerat; haec igitur Isidis nominis interpretatio symbolica potius est et allegorica, non vocis ipsius, sed rei voce illa indicatae (...). Ex hoc capite non patet Aegyptios statuisse in hoc sidere animam Deae versari; est vero locus Plutarchi unde hoc coniciatur, de Iside et Osiride 21: <<animas in coelo fulgere stellas et vocari "Canem" stellam Isidis a Graecis, ab Aegyptiis vero "Sothin", "Oriona" autem stellam Hori, stellam Typhonis "Ursam">>.